Sir 26

RAB. Sicut prius mulierem nequam vituperavit, etc., usque ad et in futuro gaudebit de perceptione praemiorum. . Dives vel pauper ad gratiam Christi devota mente perveniens, jucunditate visionis Dei perpetuo fruetur, quia non est personarum acceptor Deus. His similitudinibus vocat eos, qui ab unitate verae religionis separati sunt, id est, Judaeos, paganos, haereticos, et falsos Christianos. Insipientia stultorum. Sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum, et inter bonum et malum; ita insipientes ignorant distantiam catholicae doctrinae et haereticae, sed veris et falsis doctoribus obediunt aeque. Contra quos dicitur alibi, Prov. 7.. Sed haereticorum astutia non aperta fronte, sed dolose incautos decipit. . Habitum meretricis describit, quae motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem haereticum significat, qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam jactat, ut novitatum amatores facilius attrahat prurientes auribus, qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur. RAB. Per haec tria curiositatem humanae mentis ostendit, etc., usque ad per superbiam vitae, cum adderet, Gen. 3.. . Charitate scilicet, unde: Joan. 14.. . etc. Quia sapientia Dei animas electorum imbuit, et tribuit eis custodiam oris et efficaciam operis, nec eos a se declinare permittit, quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, fidem, scilicet violando, vel charitatem: id est verbum, quo renatus est, . Doctores sapientia fulgentes, super bases argenteas locantur, cum in sancta Scriptura praedicatione sua insigniuntur. . RAB. Notat sapientia, etc., usque ad vel deserto tramite veritatis sequitur devia erroris. . RAB. Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus, qui per immoderatam ambitionem merces suas plus perjurio onerat quam pretio.
Copyright information for VulgGlossa